- CUSTOS Capellae
- CUSTOS Capellaeapud Eadmerum, Histor. Novor. l. 4. p. 88. ubi de crinibus aliquot Deiparae Virginis (uti creditum) Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo ab Ilgyro quodam concessis, verba facit: Mihique utpote qui capellae illius Custos eram, atque dispositor, custodiendos commendavit: Capellanus est, ad quem sacri Ministerii seu rerum ad rem sacrum peragendam necessariarum, quas inter sacra phylacteria habita, tum cura spectavit. A qua custodia proin simpliciter Custodes Capellani dicti videntur, Anastasius Biblioth. in Leone I. item Custodes Martyrum. Et Apocrisiarium, qui et Capellanus, Palatii hinc Custos, apud Hincmarum de Ordine Palatii, l. 16. non quod revera Palatii custodia penes eum fuerit, sed quod esset Custos Palatinae Capellae, in qua varia Sanctor. lipsana, quae Capellani custodiebant, atque in proeliis nonnumquam deferebant etc. Vide supra, ubi de Capellanis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.